- CREUSA
- I.CREUSABoeotiae oppid. Ptol. Thespiensium navale, ut Strabo ait. Creusia Straboni, Creusis dicitur Stephano. Livadia hodie, teste Nigrô. In ora littorali Sinus Corinthiaci, in confinio Megaridis, 20. milliar. a Thespiis in Austrum 30. a Megara in Occasum. Baudrandus.II.CREUSACreontis Corinthiorum Rgis filia, quam Iason, repudiatâ Medeâ, uxorem accepit: Quamobrem Medea indignata, carminibus suis ignem inextinguibilem scriniolo inclusum per filios suos illi misit. Eos vero praemonuit, ut statim oblatô munere discederent. Creusa igitur videndi cupida, nihilque mali suspicans, scriniolum aperuit, et continuo evolavit ignis, Creusamque et totam Creontis regiam exussit. Vid. Ovid. l. 7. Metam. fab. 20. et l. 1. de Art. Am. v. 335.Cui non defteta est Ephyrxae nata Creûsae.III.CREUSAErechthei filia, uxor Xuthi, ex eo Achaei et Ionis mater. Euse. in Chron. Alia Cecropis filia. De quibus vide Meursium de Reg. Athen. l. 2. c. 13. et 14.IV.CREUSAPriami et Hecubae filia, Aeneae coniux, cui Ascanium silium peperit. Hanc in excidio Ilii ab Aenea, qui fugiens patrem humeris gestabat, filiumque manu ducebat, perditam fuisse in itinere, dum vias notas excessisset, tradit Virgilius, l. 2. Aen. Sed nonnulli eam ab ipso Aenea, ex pactione cum Graecis facta, occisam volunt, ne quis ex semine Primai superesser. Alii rurus non occisam, sed desertam tradunt, idque eô consiliô, ne novas sedes, novaque foedera (quae fere nuptiis solent coalescere) longinquis in regionibus quaesituro uxor obesset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.